Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.54 Cic. Rep. 1.58 () >>Cic. Rep. 1.60

1.56

[Note] Imitemur ergo Aratum, qui magnis de rebus dicere exordiens a Iove incipiendum putat. [Note] Quo Iove? aut quid habet illius carminis simile haec oratio? [Note] Tantum, inquit, ut rite ab eo dicendi principia capiamus, quem unum omnium deorum et hominum regem esse omnes docti indoctiqueexpoliri consentiunt. Quid? inquit Laelius. Et ille: Quid censes, nisi quod est ante oculos? Sive haec ad utilitatem vitae constituta sunt a principibus rerum publicarum, ut rex putaretur unus esse in caelo, qui nutu, ut ait Homerus, totum Olympum converteret

-- --

idemque et rex et pater haberetur omnium, magna auctoritas est multique testes, siquidem omnis multos appellari placet, ita consensisse gentes decretis videlicet principum, nihil esse rege melius, quoniam deos omnis censent unius regi numine; sive haec in errore inperitorum posita esse et fabularum similia didicimus, audiamus communis quasi doctores eruditorum hominum, qui tamquam oculis illa viderunt, quae nos vix audiendo cognoscimus. Quinam, inquit Laelius, isti sunt? Et ille: Qui natura omnium rerum pervestiganda senserunt omnem hunc mundum mente

ch. 371.58

Sed, si vis, Laeli, dabo tibi testes nec nimis antiquos nec ullo modo barbaros. [Note] Istos, inquit, volo. [Note] Videsne igitur minus quadringentorum annorum esse hanc urbem, ut sine regibus sit? [Note] Vero minus. [Note] Quid ergo? haec quadringentorum annorum aetas ut urbis et civitatis num valde longa est? [Note] Ista vero, inquit, adulta vix. [Note] Ergo his annis quadringentis Romae rex erat? [Note] Et superbus quidem. [Note] Quid supra? [Note] Iustissimus, et deinceps retro usque ad Romulum, qui ab hoc tempore anno sescentesimo rex erat. [Note] Ergo ne iste quidem pervetus? [Note] Minime ac prope senescente iam Graecia. [Note] Cedo, num, Scipio, barbarorum Romulus rex fuit? [Note] Si, ut Graeci dicunt omnis aut Graios esse aut barbaros, vereor, ne barbarorum rex fuerit; sin id nomen moribus dandum est, non linguis, non Graecos

-- --

minus barbaros quam Romanos puto. Et Scipio: Atqui ad hoc, de quo agitur, non quaerimus gentem, ingenia quaerimus. Si enim et prudentes homines et non veteres reges habere voluerunt, utor neque perantiquis neque inhumanis ac feris testibus.

ch. 38



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.54 Cic. Rep. 1.58 () >>Cic. Rep. 1.60

Powered by PhiloLogic